- AQUAE Frigidae
- AQUAE Frigidaeseu etiam Aquae Iudicium simpliciter, purgationis olim genus erat, quô criminis alicuius sulpectus vel accusatus, in aquam demergebatur: ita ut, si supernataret, nocens ac reus; contra, si in imum delaberetur, innocens iudicaretur. Sic apud Gregorium Decret. l. 5. c. 8. Presbyter de homicidio infamatus, iudiciô aquae frigidae suam innocentiam probâsse, dicitur: cuiusmodi purgationes, apud medii aevi Scriptores, frequenter occurrunt. Fundamentum earum hoc fuisse, ait Hincmarus Rement. lib. cit p. 60. Et quoniam --- ostendimus divinâ auctoritate Baptismum esse iudicium quô Princeps mundi mendax foras eicitur -- divim Viri ad ignota investiganda invenerunt Iudicium Aquae frigidae. In quo ad invocationem veritatis, quae Deus est, qui veritatem mendaciô cupit obtegere: in aquis, supra quas vox Domini Dei intonuti, non potest mergi etc. Idem ad Hildegarium Episcopum Meldensem, p. 676. Sollertia Christianitatis, inter acta et agenda iudicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit iudicium quod fit per Aquam, quodque sub Noe factum fuer at in Arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios. Adiurabat autem hominem prius Sacerdos hôc fere modô: ut si de hoc furto scisti, aut vidisti, aut baiulâsti, aut in domum tuam recepisti, aut consentiens aut consentaneus exinde fuisti, aut si habes cor incrassatum aut induratum, evanescat cor tuum et non suscipiat te aqua, neque ullum malesicium contra hoc praevaleat, sed manifestetur. Quô factô, interdum pluries in aquam demergebantur tales, si plurium criminum suspecti essent, et quidem immergendi colligabantur: in quo iudicio qui cadebat, perire vulgo dicebatur, ut discimus ex Hincmato Tom. I. p. 608. item, ex Divortio Lotharii p. 607. Charta Philippi Augusti, apud Car. du Fresne Glossar. Aliis. Iudicii peragendi formam vero paulo prolixius ita exhibet Ordo ad Exorcismum Aquae Frig. apud Iuretum aliosque supra laudatos: Cum hominem vis mittere ad iudicium aquae frigidae, ob comprobationem, ita sacere debes; adduc eos in Ecclesiam et coram omnibus illis cantet Presbyter Missam et fac eos ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicent, interroget Sacerdos cum adiur atione ista et dicat: Adiuro vos homines per Patrem. et Filium et Spiritum sanctum, et per Christianitatem, quam suscepistis et per Sanct. Trinitatem, quam docuistis et per istas sanctas reliquias, vel sanctam venerationem quae in ista Ecclesia sunt, ut non praesumatis accedere ad hoc sanctum altare, nec hanc sacram communionem accipere ullô modô, si hanc causam vestrae reputationis (h. e. illa vel illa) fecistis, aut consensistis, aut scitis quis hoc egit. Si autem tacuerint ---- accedat Sacerdos ad altare et more solitô communicet: postea vero communicet illos, qui in aquam mittendi sunt. Cum autem communicat, dicat Sacerdos ad altare. Corpus hoc et Sanguis Domini nostri Iesu Christi sit vobis ad probationem hodie. Expletâ Missâ, accipiat Sacerdos crucem et Euangelium et incensum et pergat ad locum destinatum cum aspersione aquae benedictae, ut probentur. Et cum venerint ad ipsum locum, det illis hominibus bibere de aqua benedicta, dicens: Hanc aquam dedi vobis ad probationem hodie. Postea coniuret aquam, ubi illos mittere debet, dicens ita: Adiuro te aqua etc. Dein. exuat eosvestimentis suis (et induat eos vestimentis de Exorcista et alliget in eis singulariter sinus rectae consuetudinis) faciatque eos osculari Euangelium et crucem et posthoc aspergat super unumquemque ex ipsis de ista aquabenedicta et dicat adiurationem sequentem et proiciat eos statim singulariter in ipsam aquam. Haec autem omnia facere debet ieiunus: et neque illi antea comedant, neque ipsi, qui eos mittunt. Sequitur exorcismus etc. Orationes ipsas, quas Benedictionis aquae iudicii indigitat Gilbertus Lunicensis Episcopus de Usu Eccles. vide apud Scriptores retro citatos. Consonant autem huic Ordini ad exorcismum Aquae frig. LL. Aethelstani Saxonicae §. 23. Codex vero MS. quem laudat Mabillonius, haec subdit: Hoc autem iudicium creavit omnipotens Deus, et verum est; et per Dominum Eugenium Apostolicum inventum est, et ---- omnes Christiam -- eum observare studeant ---- Ideo enim ab illis inventum est et institutum, ut nulli liceat super altare manum ponere, neque super reliquias vel Sanctorum corpor a iurare. Nec omittendum, coram Sacerdotibus ipsis istiusmodi examen consuevisse peragi, uti testantur LL. Edw. Confessor. c. 9. Quod improbat ekkehardus Iun. de Casibus S. Galli c. 14. Adsciscunt sibi Presbyteros, qui animas hominum carissime vendant, soeminas nudatas aquis immergi impudicis oculis curiosi perspiciant, aut grandi se pretiô redimere cogant. Quin et ipsis in Aedibus sacris actitata, legere est in statutis Calomanni Hungarlae regis l. 1. Spectâsse autem hoc iudicium rusticos aut infimae sortis homines, LL. docent Scotioae l. 4. c. 3. §. 4. cum per ferrum calidum liberi homines se purgarent. Aliquando tamen et nobiles viros eiusmodi aquae subiisse iudicium, suggerit Hovedenus p. 566. ut et Conr. Abbas Ursperg. qui Welphonem quendam Comitem sub Conrado II. Imperatore iudiciô aquae frigidae innocentiam suam probavisse, narrat etc. Tandem id sublatum est, interdictô Ludovici Pii, Friderici. I. Imperator. et Alexandri II. Scotiae Regis quod videretur rebaptizari, qui in nomine Domini aquis immergebatur: proscriptumque, ut et aliae vulgares probationes, in Concilio Lateranens. sub Innocentio III. can. 18. Neullus Clericus aut Sacerdos purgationi aquae serventis vel frigidae seu ferri candentis, ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat. Observat tamen Delrius loc. cit. in crimine maleficii seu magiae adhuc examinis huius reliquias superesse, ita tamen, ut sine ulla Dei invocatione, sine ullo ritu pietatis aliquid praeferente, quasi per ludum, Iudices eô abutantur, in quibusdam Germaniae regionibus. Quas enim famâ vel aliorum depositione suspectas habent, eas statim absque ulreriore inquisitione capiunt, captasque extra urbem deducunt et in aquam frigidam ita coniciunt, ut dextra manus sinistro pedi, sinistra vero dextro alligata sit: et si supernatant, natant, veneficas vehementius suspicantur et idcirco acriori subiciunt quaestioni; sin submergantur, innocentes esse putant. Ad cuiusmodi veneficarum examen videntur spectare, quae habet Auctor Vitae Ludovici Pii A. C. 834. Gerberga ---- tamquam venefica, aquis praefocata est. Et Nithardus. l. 1. A. C. 835. de eadem: Gerbergam more malesicorum in Ararim mergi praecpit etc. Plura vide apud Car. du Fresne in Glossar. Loccenium Antiqq. Sueciar. l. 2. c. 7. Sibrandum a Sicama Ad L. Frision. tit. 14. ex Iure Frisico vetnac. et Kilianum in Waeter vocibus, ordeel: ut et infra passim, in Ordalium, Purgatio etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.